Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[25]
—ergo haec duo
genera, voluptas gestiens et libido, bonorum opinione
turbantur, ut1 duo reliqua, metus et2 aegritudo, malorum. nam et metus3 opinio magni mali inpendentis4 et aegritudo est opinio magni mali praesentis,
et quidem recens opinio talis mali, ut in eo rectum5 [p. 330]
videatur esse angi, id autem est, ut6
7 is qui doleat
oportere opinetur se dolere. his autem perturbationibus, quas in89 vitam10 hominum stultitia quasi quasdam
Furias inmittit atque incitat,11 omnibus viribus atque
opibus repugnandum est, si volumus hoc, quod datum
est vitae, tranquille placideque traducere.
Sed cetera alias; nunc aegritudinem, si possumus, depellamus. id enim sit12 propositum, quandoquidem eam
tu videri tibi in sapientem cadere dixisti, quod ego nullo modo existimo; taetra enim res est, misera, detestabilis, omni13 contentione, velis, ut ita dicam, remisque
fugienda.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.